LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.33

lat cicero phi035 perseus lat2

quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable