LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.9

lat cicero phi035 perseus lat2

in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable