LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 9.15.p1

lat cicero phi035 perseus lat2

augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable