LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 9.17

lat cicero phi035 perseus lat2

et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable