Passage
Cicero, Philippicae 9.4
lat cicero phi035 perseus lat2
Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. at ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable