Passage
Cicero, De Inventione 1.30.p1
lat cicero phi036 perseus lat1
illud autem praeterea considerare oportebit, ne, aut cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen inter- ponatur; aut non loco aut non, quemadmodum causa postulet, narretur. obest tum, cum ipsius rei gestae expositio magnam excipit offensionem, quam argu- mentando et causam agendo leniri oportebit. quod cum accidet, membratim oportebit partes rei gestae disper- gere in causam et ad unam quamque confestim rationem accommodare, ut vulneri praesto medica- mentum sit et odium statim defensio mitiget. nihil prodest narratio tum, cum ab adversariis re exposita nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare; aut ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit eos alio pacto docere. quod cum accidit, omnino narratione supersedendum est. non loco dici- tur, cum non in ea parte orationis conlocatur, in qua res postulat; quo de genere agemus tum, cum de dispo- sitione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. non, quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut id, quod adversario prodest, dilucide et ornate expo- nitur aut id, quod ipsum adiuvat, obscure dicitur et neglegenter. quare, ut hoc vitium vitetur, omnia tor- quenda sunt ad commodum suae causae, contraria, quae praeteriri poterunt, praetereundo, quae dicenda erunt, leviter attingendo, sua diligenter et enodate narrando. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable