Passage
Cicero, De Inventione 1.31.p2
lat cicero phi036 perseus lat1
Nunc utroque genere partitionis quemadmodum con- veniat uti, breviter dicendum videtur. Quae partitio, quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, haec debet illud, quod convenit, inclinare ad suae causae commodum, hoc modo: interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis. item contra: interfec- tum esse a Clytaemestra Agamemnonem convenit. nam hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen suae causae commodo consuluit. deinde, quid contro- versiae sit, ponendum est in iudicationis expositione; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable