LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 1.39

lat cicero phi036 perseus lat1

tempus autem est—id quo nunc utimur, nam ipsum quidem generaliter definire difficile est—pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, diurni nocturnive spatii certa significatione. in hoc et quae praeterierint, considerantur: et eorum ipsorum, quae aut propter vetustatem obsoleverint aut incredi- bilia videantur, ut iam in fabularum numerum repo- nantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra re- mota tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum monumenta certa in litteris exstent; et quae nuper gesta sint, quae scire plerique possint; et item quae instent in praesentia et cum maxime fiant; et quae consequan- tur, in quibus potest considerari, quid ocius et quid serius futurum sit. et item communiter in tempore per- spiciendo longinquitas eius est consideranda. nam saepe oportet commetiri cum tempore negotium et vi- dere, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo rerum in eo transigi tempore.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable