Passage
Cicero, De Inventione 1.41.p1
lat cicero phi036 perseus lat1
tiae, sacrificium, funus, convivium, somnus. modus autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum sit, quaeritur. eius partes sunt prudentia et inprudentia. prudentiae ratio quaeritur ex iis, quae clam, palam, vi, persuasione fecerit. inprudentia autem in purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, casus, necessitas, et in affectionem animi, hoc est molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in simili genere versantur. facultates sunt, aut quibus fa- cilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest.