Passage
Cicero, De Inventione 1.49.p2
lat cicero phi036 perseus lat1
Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura fere- bat, demonstratus est; quemadmodum autem quaeque constitutio et pars constitutionis et omnis contro- versia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari debeat et quae in quamque argumentationes conve- niant, singillatim in secundo libro de uno quoque ge- nere dicemus. in praesentia tantummodo numeros et modos et partes argumentandi confuse et permixtim dispersimus; post discripte et electe in genus quodque causae, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable