Passage
Cicero, De Inventione 1.59
lat cicero phi036 perseus lat1
cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assu- mere, hoc pacto: nihil autem omnium rerum melius, quam omnis mundus, administratur. huius assump- tionis quarto in loco aliam porro inducunt adproba- tionem, hoc modo: nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuae commu- tationes non modo quadam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam nocuerunt; quae signo sunt omnia non mediocri quo- dam consilio naturam mundi administrari. quinto in- ducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert so- lum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus administratur; aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et ad- sumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur, quam omnis mun- dus, consilio igitur mundus administratur. quinque- pertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable