LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 1.61

lat cicero phi036 perseus lat1

Nobis autem commodior illa partitio videatur esse, quae in quinque partes tributa est, quam omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt. nam quemadmodum illud superius genus argumen- tandi, quod per inductionem sumitur, maxime Socrates et Socratici tractarunt, sic hoc, quod per ratiocina- tionem expolitur, summe est ab Aristotele et Theophrasto frequentatum, deinde a rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosis- simi putati sunt. quare autem nobis illa magis partitio probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur; et breviter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius, quam ratio praecipiendi postulat, commoremur.

Provenance