LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 1.97.p1

lat cicero phi036 perseus lat1

Hermagoras digressionem deinde, tum postremam conclusionem ponit. in hac autem digressione ille putat oportere quandam inferri orationem a causa atque a iudicatione ipsa remotam, quae aut sui laudem aut ad- versarii vituperationem contineat aut in aliam causam deducat, ex qua conficiat aliquid confirmationis aut re- prehensionis, non argumentando, sed augendo per quandam amplificationem. hanc si qui partem putabit esse orationis, sequatur licebit. nobis autem non placuit in numerum reponi, quod de causa digredi nisi per locum communem displicet: quo de genere posterius est dicendum. laudes autem et vituperationes non separatim placet tractari, sed in ipsis argumentationibus esse inplicatas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable