Passage
Cicero, De Inventione 2.100
lat cicero phi036 perseus lat1
ac si qua necessitudo turpitudi- nem videbitur habere, oportebit per locorum commu- nium inplicationem redarguentem demonstrare quid- vis perpeti, mori denique satius fuisse quam eius- modi necessitudini optemperare. atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omni- bus separatim considerare. atque hoc in loco, si fa- cultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab ad- versario commissa sit: permagnum esse et magno fu- turum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi, neglecta sit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable