LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 2.162

lat cicero phi036 perseus lat1

veritas, per quam inmutata ea, quae sunt aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur. consuetudine ius est, quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut religionem, aut si quid eorum, quae ante diximus, ab natura profectum maius factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi adprobatione perduxit; quod genus pac- tum est, par, iudicatum. pactum est, quod inter ali- quos convenit; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, de quo alicuius aut aliquorum iam senten- tiis constitutum est. lege ius est, quod in eo scripto, quod populo expositum est, ut observet, continetur.

Provenance