Passage
Cicero, De Inventione 2.168.p2
lat cicero phi036 perseus lat1
Utilitas autem aut in corpore posita est aut in extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum revertitur, ut in re pu- blica quaedam sunt, quae, ut sic dicam, ad corpus pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, nautae, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent civitates, aliae vero, quae iam quid- dam magis amplum et minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quae- dam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac societatum multitudo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable