LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 2.176

lat cicero phi036 perseus lat1

Affectio est quaedam ex tempore aut ex nego- tiorum eventu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales, quales ante ha- bitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae videantur esse; ut ad hostes transire turpe videatur esse, at non illo animo, quo Ulixes transiit; et pe- cuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio, quo Aristippus fecit. sunt igitur res quaedam ex tempore et ex consilio, non ex sua natura conside- randae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid personis dignum sit, considerandum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quam- diu fiat, attendendum est. his ex partibus ad senten- tiam dicendam locos sumi oportere arbitramur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable