Passage
Cicero, De Inventione 2.51.p1
lat cicero phi036 perseus lat1
scentur, in contrarias partes diducuntur. certus autem locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, et alter, per quem negat malorum misereri oportere: defensoris, per quem calumnia accusatorum cum in- dignatione ostenditur et per quem cum conquestione misericordia captatur. hi et ceteri loci omnes com- munes ex iisdem praeceptis sumuntur, quibus ceterae argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acu- tius tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum verbis tum etiam sententiis excellentibus. in illis enim finis est, ut id, quod dicitur, verum esse videatur, in his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est amplitudo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable