LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 2.54

lat cicero phi036 perseus lat1

post erit infirmanda ad- versariorum descriptio. ea autem infirmabitur, si falsa demonstrabitur. hoc ex opinione hominum sumetur, cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut sermocinandi eo verbo uti soleant, considerabitur. item infirmabitur, si turpis aut inutilis esse eius descriptionis adprobatio et, quae incommoda consecutura sint eo concesso, ostendetur—id autem ex honestatis et ex utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis praecep- tis exponemus—et si cum definitione nostra adver- sariorum definitionem conferemus et nostram veram, honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum con-

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable