LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 2.69

lat cicero phi036 perseus lat1

Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. huius partes sunt duae, quarum alteram absolutam, adsumptivam alteram nominamus. Absoluta est, quae ipsa in se, non ut neg- otialis implicite et abscondite, sed patentius et expedi- tius recti et non recti quaestionem continet. ea est huiuscemodi: cum Thebani Lacedaemonios bello su- peravissent et fere mos esset Graiis, cum inter se bellum gessissent, ut ii, qui vicissent, tropaeum ali- quod in finibus statuerent victoriae modo in praesen- tiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, ae+neum statuerunt tropaeum. accu- santur apud Amphictyonas . intentio est:

Provenance