Passage
Cicero, De Inventione 2.92
lat cicero phi036 perseus lat1
in- tentio est: dedi oportet. depulsio est: non oportet. quaestio est: oporteatne? ratio est: non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et privatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate imperator, qui videret, ut satis honestum foedus feriretur. infirmatio est: at enim quoniam par- ticeps tu factus es in turpissimo foedere summae re- ligionis, dedi te convenit. iudicatio est: cum is, qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hosti- bus necne? hoc genus causae cum superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum maior quaedam vis est, quod paulo post intellegetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable