LOGOI

Passage

Cicero, De Inventione 2.97

lat cicero phi036 perseus lat1

redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent, videre possent. cum omnes studio eius subitam flu- minis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen quidam capitis arcesserunt. intentio est: hostiae, quas debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt. depulsio concessio. ratio: flumen enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt. infirmatio: tamen, quon- iam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es. iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable