LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 1.265

lat cicero phi037 perseus lat1

Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam.' Placuit sic omnibus. Tum Scaevola 'sane' inquit 'vellem non constituissem me hodie venturum esse L. Aelio; libenter audirem Antonium'; et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable