LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 1.28

lat cicero phi037 perseus lat1

postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem ventum esset, tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita , quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable