LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 1.42

lat cicero phi037 perseus lat1

Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici vindicarent , quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret; urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent; instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable