Passage
Cicero, De Oratore 2.131
lat cicero phi037 perseus lat1
Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere; subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.