Passage
Cicero, De Oratore 2.213
lat cicero phi037 perseus lat1
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda et exitus item spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable