LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 2.229

lat cicero phi037 perseus lat1

Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur.

Provenance