Passage
Cicero, De Oratore 2.260
lat cicero phi037 perseus lat1
futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Nasica censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia." Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable