Passage
Cicero, De Oratore 2.265
lat cicero phi037 perseus lat1
Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable