Passage
Cicero, De Oratore 2.301
lat cicero phi037 perseus lat1
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis facio; neque tamen ullam adsequor laudem; homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable