LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 3.127

lat cicero phi037 perseus lat1

ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, sua manu confecisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable