Passage
Cicero, De Oratore 3.137
lat cicero phi037 perseus lat1
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus —nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda—septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable