LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 3.181

lat cicero phi037 perseus lat1

Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur; clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus nostris gratum est , quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam facile esse posset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable