Passage
Cicero, De Oratore 3.34
lat cicero phi037 perseus lat1
Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines sunt, tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable