LOGOI

Passage

Cicero, De Oratore 3.74

lat cicero phi037 perseus lat1

Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta populi Romani mosque maiorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable