Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 24.p1
lat cicero phi038 perseus lat1
in coniunctis autem verbis triplex adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.