Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 30.p1
lat cicero phi038 perseus lat1
vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable