Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 44.p1
lat cicero phi038 perseus lat1
C. Agesis , quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae sumpserit non effici quod velit. Accidere autem oportet: ut singula, sic universa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable