Passage
Cicero, Brutus 131.p1
lat cicero phi039 perseus lat1
atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia [de iustitia] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus. Loquor ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicurius evaserat, minime aptum ad dicendum genus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable