Passage
Cicero, Brutus 24.p1
lat cicero phi039 perseus lat1
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.