Passage
Cicero, Brutus 329.p1
lat cicero phi039 perseus lat1
melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable