LOGOI

Passage

Cicero, Orator 125.p2

lat cicero phi040 perseus lat1

sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant qe/sin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem au)/chsis est nominata.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable