Passage
Cicero, Orator 155
lat cicero phi040 perseus lat1
atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat: patris mei meum factum pudet pro meorum factorum, et texitur, exitium examen rapit pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt: neque tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus, et idem: namque Aesculapi liberorum. at ille alter in Chryse non solum: cives, antiqui amici maiorum meum, quod erat usitatum, sed durius etiam: consilium socii, augurium atque extum interpretes; idemque pergit: postquam prodigium horriferum, portentum pavos; quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem: nihilne ad te de iudicio armum accidit?— quam centuriam fabrum et procum, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable