LOGOI

Passage

Cicero, Orator 158.p1

lat cicero phi040 perseus lat1

credo, quod erat insuavius. †vna praepositio est af, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit an ab an abs. Quid si etiam abfugit turpe visum est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem commutavit, ut subegit, summovit, sustulit.

Provenance