Passage
Cicero, Orator 211.p1
lat cicero phi040 perseus lat1
haec autem forma retinenda non diu est, nec dico in per- oratione, quam ipsam includit, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci ko/mmata et kw=la nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.