LOGOI

Passage

Cicero, Orator 215.p2

lat cicero phi040 perseus lat1

sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant. Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable