LOGOI

Passage

Cicero, Orator 90.p1

lat cicero phi040 perseus lat1

hanc ego iudico formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable