Passage
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 17.p1
lat cicero phi041 perseus lat1
quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con- feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur,—optimus longe post homines natos—.