Passage
Cicero, Topica 55.p1
lat cicero phi042 perseus lat1
ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi e)nqumh/mata appellant; non quod omnis sententia proprio nomine e)nqu/mhma non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia e)nqu/mhma dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt: hoc metuere, alterum in metu non ponere! eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam esse autumas male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable